Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. Inconsultis legatis inperatoris Adrianus [II.] ad pontificatum eligitur.

Cum Adrianus secundus ad Romanum pontificatum ab
ecclesia Dei genitricis dominae nostrae, que dicitur "Ad
presepe", traheretur ad Lateranense patriarchium, certatim
a populo et clero et proceribus deportatus est.
Quod audientes missi Lodoici inperatoris moleste tulerunt,
indignati scilicet, quod, dum presentes essent, non fuerunt
inuitati, nec optatae a se futuri presulis electioni
interesse meruerunt. Qui accepta ratione, quod non causa
Augusti contemptus, sed futuri temporis prospectu hoc
commissum fuerat (ne uidelicet legatos principum in
electione Romanorum presulum mos expectandi per huiusmodi
fomitem inolesceret), omnem indignationem medullitus
sedauerunt, et ad salutandum electum etiam ipsi humiliter
accesserunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

243/244
Gehe zu Spalte: