Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXX. Romani pontificis electio a Lodoico Romanis conceditur.

Item pactum constitutionis Inperatoris primi Lodoici
cum Romanis Pontificibus.
Ego Lodoicus Romanus Inperator Augustus statuo
et concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi
B. Petro principi apostolorum, et per te uicario tuo domino
Pascali summo Pontifici et successoribus eius in perpetuum,
sicut a predecessoribus uestris usque nunc in


uestra potestate et ditione tenuistis et disposuistis, ciuitatem
Romanam cum ducatu suo, et suburbanis atque
uiculis omnibus, et territoriis eius montanis, atque
maritimis littoribus, et portubus, seu cunctis ciuitatibus,
castellis, oppidis, ac uillis in Tusciae partibus. Idem:
§. 1. Quando diuina uocatione huius sacratissimae sedis
Pontifex de hoc mundo migrauerit, nullus ex regno nostro
aut Francus, aut Longobardus, aut de qualibet gente homo
sub nostra potestate constitutus, licentiam habeat contra
Romanos aut publice, aut priuatim ueniendi, uel
electionem faciendi, nullusque in ciuitatibus aut territoriis
ad ecclesiae B. Petri apostoli potestatem pertinentibus
aliquod malum propterea facere presumat; sed liceat
Romanis cum omni ueneratione et sine qualibet perturbatione
honorificam suo Pontifici exhibere sepulturam, et eum,
quem diuina inspiratione et B. Petri intercessione omnes
Romani uno consilio atque concordia sine aliqua
promissione ad Pontificatus ordinem elegerint, sine qualibet
ambiguitate uel contradictione more canonico
consecrare, et, dum consecratus fuerit, legati ad nos,
uel ad successores nostros reges Francorum dirigantur, qui
inter nos et illum amicitiam et caritatem ac pacem
socient.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

243/244
Gehe zu Spalte: