Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVIII. Presentibus legatis inperatoris ordinetur pontifex Romanus.

Quia sancta Romana ecclesia, cui Deo auctore presidemus,
a plurimis patitur uiolentias Pontifice obeunte,
que ob hoc inferuntur, quia absque inperiali noticia Pontificis
fit consecratio, nec canonico ritu et consuetudine
ab inperatore directi sunt nuncii, qui scandala uetent
fieri: uolumus, ut, cum instituendus est Pontifex, conuenientibus
episcopis et uniuerso clero eligatur presente senatu
et populo qui ordinandus est, et sic electus ab omnibus
presentibus legatis inperialibus consecretur, nullusque sine
sui periculo iuramenta uel promissiones aliquas noua adinuentione
audeat extorquere, nisi que antiqua exigit consuetudo,


ne uel ecclesia scandalizetur, et inperialis honorificentia
minuatur.
IV. Pars. Gratian. Verum, quia inperatores quandoque
modum suum ignorantes non in numero consentientium, sed primi
distribuentium, immo exterminantium esse uoluerunt, frequenter
etiam in hereticorum perfidiam prolapsi catholicae matris ecclesiae
unitatem inpugnare conati sunt, sanctorum Patrum statuta
aduersus eos prodierunt, ut semet electioni non insererent, et
quisquis eorum suffragio ecclesiam obtineret anathematis uinculo
innodaretur, sicut scriptura quoque diuina dicit, quod postquam
Ezechias dissipauit excelsa, et contriuit statuas, et
succidit lucos, confregitque serpentem eneum, quem fecit
Moyses; uidelicet, quia illum serpentem Deus fieri iusserat, ne
serpentina morte populus interiret, ideo ipse populus colere et
uenerari eum ceperat, et idcirco destruxit iste, quem iubente
Deo fecerat ille. Ac per hoc magna auctoritas ista habenda est in
ecclesia, ut, si nonnulli ex predecessoribus et maioribus nostris
fecerunt aliqua, que illo tempore potuerunt esse sine culpa, et
postea uertuntur in errorem et superstitionem, sine tarditate aliqua
et cum magna auctoritate a posteris destruantur. Postremo
presentibus legatis inperatorum et inconsultis electiones Romanorum
Pontificum leguntur celebratae, et tandem idem inperatores
religioso mentis affectu prefatis priuilegiis renunciauerunt,
multa insuper donaria ecclesiae Dei conferentes.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

243/244
Gehe zu Spalte: