C. XXVII. De eodem.
Item Leo I. [ad Episcopos Viennensis prouinciae, epist.LXXXVII. al. LXXCIX.]
Vota ciuium, testimonia populorum, honoratorum arbitrium,
electio clericorum in ordinationibus sacerdotum constituantur.
Et infra: Per pacem et quietem sacerdotes,
qui futuri sunt, postulentur, teneatur subscriptio
clericorum, honoratorum testimonium, ordines conuentus
et plebis.
III. Pars. Gratian. Principibus uero atque inperatoribus
electiones Romanorum Pontificum atque aliorum episcoporum
referendas usus et constitutio tradidit pro scismaticorum atque
hereticorum dissensionibus, quibus nonnumquam ecclesia Dei
concussa periclitabatur, contra quos legibus fidelissimorum inperatorum
frequenter ecclesia munita legitur. Representabatur
ergo electio catholicorum principibus, ut eorum auctoritate
roborata nullus hereticorum uel scismaticorum auderet
contraire, et ut ipsi principes tamquam deuotissimi filii in eum
consentirent, quem sibi in patrem eligi uiderent, et ei in omnibus
suffragatores existerent, sicut Valentinianus B. Ambrosio
legitur dixisse: "Noli timere, quia Deus, qui te elegit,
semper adiuuabit te, et ego adiutor et defensor tuus, ut meo
ordini decet, semper existam."
Unde Stephanus papa statuit dicens: