Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. Electus in Romanum pontificem non ordinetur, nisi eius decretum inperatori primum representetur.

Item ex gestis Romanorum Pontificum.
Agatho natione Siculus, cuius legatione fungens Iohannes
episcopus Portuensis dominico die octaua pascae in ecclesia
S. Sophiae publicas missas coram principe et patriarcha
latine celebrauit, hic suscepit diualem secundum
suam postulationem, per quam reuelata est quantitas,
que solita erat dari pro ordinatione pontificis facienda, sic
tamen, ut, si contigerit post eius transitum electionem fieri,
non debeat ordinari qui electus fuerit, nisi prius decretum
generale introducatur in regiam urbem secundum antiquam
consuetudinem, ut cum eorum conscientia et
iussione debeat ordinatio prosperari. §. 1. Item Vitalianus


natione Signensis direxit responsales suos cum
sinodica iuxta consuetudinem in regiam urbem apud
piissimos principes, significans de ordinatione sua.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

239/240
Gehe zu Spalte: