C. XXII. Inperator ius habet eligendi pontificem.
Item ex Historia ecclesiastica.Adrianus Papa Romam uenire Karolum regem ad defendendas
res ecclesiae postulauit. Karolus uero Romam
ueniens Papiam obsedit, ibique relicto exercitu in sancta
resurrectione ab Adriano Papa Romae honorifice susceptus
est. Post sanctam uero resurrectionem reuersus Papiam,
cepit Desiderium regem; deinde Romam reuersus, constituit
ibi sinodum cum Adriano papa in patriarchio Lateranensi
in ecclesia S. Saluatoris, que sinodus celebrata est a CLIII
episcopis religiosis et abbatibus. Adrianus autem Papa cum
uniuersa sinodo tradiderunt Karolo ius et potestatem eligendi
Pontificem, et ordinandi apostolicam sedem. Dignitatem
quoque patriciatus ei concesserunt. Insuper archiepiscopos
et episcopos per singulas prouincias ab eo inuestituram
accipere diffiniuit, et ut, nisi a rege laudetur et
inuestiatur episcopus, a nemine consecretur, et quicumque
contra hoc decretum esset, anathematis uinculo eum
innodauit, et nisi resipisceret, bona eius publicari precepit.