Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Cum clero et populo archipresbiteri fiat electio.

Item Ysidorus in libro Offitiorum.
Si in plebibus archipresbiteri obierint aut pro aliquo
reatu exinde eiecti fuerint archidiaconus quantocius
proficiscatur illuc, et cum clericis et populis ipsius plebis
electionem faciat, quatinus dignus pastor domui Dei constituatur,
et, dum ordinatur, eius prouidentia ipsa plebs
custodiatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

239/240
Gehe zu Spalte: