Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Sacra principis ordinandis est necessaria.

Idem Laurentio Episcopo Centumcelensi.
Principali deuotissimorum militum, qui illic in ciuitate
Centumcelensi consistunt, relatione ad nos directa, sacram
insinuant se clementissimi principis inpetrasse, que
eis presbiterum, diaconum et subdiaconum fieri debere
precepit. Ideo hortamur dilectionem tuam, ut personas
ipsas uideas, et diligenter requiras, ne aliquid contra
canones commisissent; et si eos inculpabiles repereris, et
uitae ipsorum testimonium laudabile uideris, ueniente mediana
ebdomada pascae, (si Dominus uoluerit, et si
uixerimus) unumquemque per offitia, que prediximus
promouere non differas.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

239/240
Gehe zu Spalte: