Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. De eodem.

Item Pelagius Papa Tulliano Episcopo Grumentino.
Litteras karitatis tuae suscepimus, quibus significas,
Latinum diaconum tuum ad episcopatum ecclesiae Marcellianensis
a clero et omnibus, qui illic conueniunt, postulari.
Hoc itaque dicimus, ut si eum omnes eligunt, et uis eum
concedere, gratum nobis esse cognosce; et si potest, ante
diem sanctum festinet occurrere, ut uel sabato ipso
noctis magnae post baptismum cum Dei gratia ualeat
ordinari.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

239/240
Gehe zu Spalte: