Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. Papa rogat Augustos, ut Reatinam ecclesiam cuidam electo dignentur concedere.

Item Leo IV. Lothario et Lodeuico Augustis.
Reatina ecclesia, que per tot annorum spatia pastoralibus
curis destituta consistit, dignum est, ut brachio
amplitudinis uestrae subleuetur, ac gubernationis tegmine
protegatur. Unde salutationis alloquio premisso uestram
mansuetudinem deprecamur, quatinus Colono humili diacono
eandem ad regendum ecclesiam concedere dignemini,
ut, uestra licentia accepta, ibidem eum Deo iuuante consecrare
ualeamus episcopum. Si autem in predicta ecclesia
nolueritis ut preficiatur episcopus Ausculanam
ecclesiam, que uiduata existit, illi uestra serenitas dignetur
concedere, ut consecratus a nostro presulatu Deo omnipotenti
uestroque inperio grates peragere ualeat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

239/240
Gehe zu Spalte: