Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Non debetur par reuerentia canonicis scripturis et expositionibus earum.

Idem in Epistola ad Fortunatum. [Item ad Fortunatianum,
epist. III.]
Neque quorumlibet disputationes, quamuis catholicorum
et laudatorum hominum, uelut scripturas canonicas habere
debemus, ut nobis non liceat salua honorificentia, que illis
debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis inprobare
atque respuere, si forte inuenerimus, quod aliter senserint
quam ueritas habet, diuino adiutorio uel ab aliis intellecta
uel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum, quales
uolo esse intellectores meorum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

17/18
Gehe zu Spalte: