Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Contra diuina mandata calumpniae non colligantur ex quorumlibet dictis episcoporum.

Idem ad Vincentium. [epist. XLVIII. contra Donatistas]
Noli frater contra diuina tam multa, tam preclara,
tam indubitata testimonia colligere uelle calumpnias ex episcoporum
scriptis, siue nostrorum, sicut Ylarii, siue (antequam
pars Donati separetur,) Cipriani et Agrippini;
primo, quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis
distinguendum est: non enim sic leguntur, tamquam ita ex
eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi
forte aliter sapuerint, quam ueritas postulat. In eo
quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis
dictum ab Apostolo accipere: "Et si quid aliter sapitis,
quoque uobis Deus reuelauit".

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

17/18
Gehe zu Spalte: