Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Exemplis ratio sana prefertur.

Idem ad Casulanum. [ad Marcellinum de ciuitate Dei
lib. I. c. 22. §. 2.]
Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est: cui
quidem et exempla concordant, sed illa, que tantum digniora
sunt imitatione, quantum excellentiora pietate.
Gratianus. Cum ergo naturalis iure nichil aliud precipiatur,
quam quod Deus uult fieri, nichilque uetetur, quam quod
Deus prohibet fieri; denique cum in canonica scriptura nichil
aliud, quam in diuinis legibus inueniatur, diuine uero leges
natura consistant: patet, quod quecumque diuinae uoluntati, seu
canonicae scripturae contraria probantur, eadem et naturali iuri
inueniuntur aduersa. Unde quecumque diuinae uoluntati, seu
canonice scripture, seu diuinis legibus postponenda censentur,
eisdem naturale ius preferri oportet. Constitutiones ergo uel
ecclesiasticae uel seculares, si naturali iuri contrariae probantur,
penitus sunt excludendae.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

17/18
Gehe zu Spalte: