Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. In electione episcopi populus debet adesse.

Item Gelasius papa Philippo et Gerontio Episcopis.
Plebs Dictrensis data nobis peticione defleuit, diu
se sine rectoris proprii gubernatione dispergi. Ac, sicut
asseritur, is qui a nobis iam probatus dicitur, a paucis et
tenuibus iam putatur electus, cum ad nos pertineat,
uniuersos assidua admonitione compellere, ut omnes in
unum, quem dignum sacerdotio uiderint et sine aliqua
reprehensione, consentiant. Et ideo, fratres karissimi,
diuersos ex omnibus sepe dicti loci parrochiis presbiteros,
diaconos et uniuersam turbam uos oportet sepius conuocare,
quatinus non prout cuilibet libuerit, sed concordantibus
animis talem, uobis ammonentibus, sibi querant
sola diuinitatis attentione personam, quam nulla
contrarietas a constitutis possit reuocare prescriptis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

237/238
Gehe zu Spalte: