Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Clerus et populus pontificis electioni intersit.

Item Gregorius Iohanni Subdiacono. [lib. II.
Indict. 11. epist. 30.]
Quanto apostolica sedes auctoritate cunctis prelata
constat ecclesiis, tanto inter multiplices curas et illa nos
ualde sollicitat, ubi ad consecrandum antistitem nostrum
spectatur arbitrium. Defuncto igitur Laurentio, Mediolanensi
episcopo, sua nobis relatione clerus innotuit,
in electione se filii nostri Constancii, diaconi sui, unanimiter
consensisse. Sed quoniam eadem non fuit subscripta
relatio, ne quid, quod ad cautelam pertinet, omittamus,
idcirco huius precepti auctoritate suffultum Genuam
te proficisci necesse est. Et quia illic multi Mediolanensium


coacti barbarica feritate consistunt, eorum te uoluntates
oportet eis in commune conuocatis perscrutari. Et si nulla
eos diuersitas ab electionis unitate disterminat, siquidem
in predicto filio nostro Constancio omnium uoluntates atque
consensum perdurare cognoscis, tunc eum a propriis
episcopis, sicut antiquitatis mos exigit, cum nostrae auctoritatis
assensu, solatiante Domino, facias consecrari,
quatinus huiusmodi seruata consuetudine et apostolica sedes
proprium uigorem retineat, et a se concessa aliis iura non
minuat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

237/238
Gehe zu Spalte: