Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. De eodem.

Item Stephanus Episcopus seruus seruorum Dei,
Romano Archiepiscopo Rauennati.
Nosse tuam fraternitatem uolumus, ad nostras
aures fore peruentum, Immolensem episcopum ab hac luce
migrasse; in cuius successoris electione populi diuisionem
prouenisse audiuimus. Quod quia sepe contingere solet,
querentibus singulis que sua sunt, non que Iesu Christi, non
adeo miramur. Verumtamen in hoc plurimum oportet tuam
adhiberi sollicitudinem, ut conuocato clero et populo talis
ibi eligatur per Dei misericordiam, cui sacri non obuient
canones. Sacerdotum quippe est electio, et fidelis populi
consensus adhibendus est; quia docendus est populus,
non sequendus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

237/238
Gehe zu Spalte: