Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. De eodem.

Item ex VIII. Sinodo. [actione I.]
Adrianus Papa secundus (quod Nicolaus decessor
eius disposuerat) missos suos, Donatum scilicet Hostiensem
episcopum, et Stephanum Nephesinum episcopum, et
Marinum diaconem sanctae Romanae ecclesiae, ad Basilium
inperatorem et ad filios eius Constantinum et Leonem Augustos
Constantinopolim direxit, cum quibus et Anastasius
bibliothecarius Romanae sedis, utriusque linguae, graecae
scilicet et latinae, peritus, perrexit, et sinodo congregata
(quam octauam uniuersalem sinodum illuc conuenientes
appellauerunt) exortum scisma de Ignatii depositione et
Fotii ordinatione sedauerunt, Fotium anathematizantes
et Ignatium restituentes. In qua sic statutum est: Consecrationes
et promotiones episcoporum, concordans prioribus
conciliis, clericorum electione ac decreto et episcoporum
collegio fieri hec sancta et uniuersalis sinodus
diffiniuit et statuit atque iure promulgauit, neminem
laicorum principum uel potentum semet inserere electioni uel
promotioni patriarchae, uel metropolitani, aut cuiuslibet
episcopi, ne uidelicet inordinata et incongrua hinc
fiat contentio uel confusio, presertim cum nullam in talibus
potestatem quemquam potestatiuorum uel laicorum
ceterorum habere conueniat, sed silere et attendere sibi,
usquequo regulariter a collegio ecclesiae suscipiat finem
electio futuri pontificis. Si uero quis laicorum ad concertandum
et cooperandum inuitatur ab ecclesia, licet
huiusmodi cum reuerentia, si forte uoluerit, obtemperare
se asciscentibus. Taliter enim dignum pastorem sibi regulariter
ad suam et ecclesiae salutem promouet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

235/236
Gehe zu Spalte: