Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Laici electioni pontificum se ipsos non inserant.

Nullus laicorum principum uel potentum semet inserat
electioni uel promotioni patriarchae, metropolitae, uel


cuiuslibet episcopi, ne uidelicet inordinata et incongrua
fiat confusio uel contentio, presertim cum nullam in talibus
potestatem quemquam potestatiuorum uel cetero
laicorum habere conueniat. Et infra: Quisquis secularium
principum uel potentum, uel alterius dignitatis
laicus aduersus communem ac consonantem atque
canonicam electionem ecclesiastici ordinis agere temptauerit,
anathema sit, donec obediat et consentiat, quicquid ecclesia
de ordinatione atque electione proprii presulis se uelle
monstrauerit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

233/234
Gehe zu Spalte: