C. III. Electioni episcoporum inperator interesse non debet.
Item ex Istoria tripartita. [lib. VII. c. 8.]Valentinianus inperator ueniens ab oriente ad esperias
partes (ut refert istoria ecclesiastica) mortuo Auxentio, Arrianae
perfidiae magistro, qui Mediolanensem ecclesiam ut
lupus dilaniauerat, cum uellet catholicum, Deo ordinante,
ibi consecrari episcopum, euocans episcopos hec eis
locutus est: Nostis aperte, eruditi diuinis eloquiis, qualem
oporteat esse pontificem, et quia non decet eum
uerbo solo, sed etiam conuersacione gubernare subiectos, et
totius semetipsum imitatorem uirtutis ostendere, testemque
doctrinae conuersacionem bonam habere. Talem itaque
in pontificali constituite sede, cui et nos, qui gubernamus
inperium, sincere nostra capita submittamus et eius
monita, dum tanquam homines delinquimus necessario
ueluti curantis medicamina suscipiamus. Hec autem,
cum dixisset inperator, petiit sinodus, ut magis ipse discerneret
sapiens et pius existens. At ille, supra nos,
inquit, est talis electio. Vos enim diuina gratia potiti et
illo splendore fulgentes, melius poteritis eligere. Tunc
sacerdotes egressi de episcopali sede tractabant. §. 1.
Cum autem ordinatione diuina Ambrosius nondum baptizatus
electus fuisset, exultans inperator ait: Gratias tibi ago
Domine omnipotens et saluator noster, quoniam huic
uiro ego commiseram corpora, tu autem animas, et
meam sentenciam ostendisti tuae iustitiae conuenire. Cumque
sanctus Ambrosius contristaretur de hoc, quod acciderat,
(ut idem ipse in suis epistolis scripsit), confortauit eum
inperator et ait: Noli timere, quia et Deus, qui te elegit,
semper adiuuabit te, et ego adiutor et defensor tuus (ut
meum ordinem decet) semper existam.