Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. De eodem.

Item Celestinus omnibus orthodoxis. [ad Episcopos
Apuliae et Calabriae, epist. III. cap. 2.]
Quid proderit per singula stipendia clericos militasse
et omnem egisse in dominicis castris etatem, si hii, qui
futuri sunt sacerdotes, ex laicis requirantur, qui
uacantes seculo et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes
saltu prepropero in alienum honorem ambiunt inmoderata
cupiditate transscendere, et in aliud uitae genus
(calcata reuerentia ecclesiasticae disciplinae) transire? Talibus
itaque, fratres karissimi, necesse est obuiemus,


hisque fraternitatem uestram decretis commonemus, ne
quis laicum ad clericatus ordinem admittat, et sinat fieri
unde et illum decipiat, et sibi causas generet, quibus reus
constitutorum decretalium fiat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

229/230
Gehe zu Spalte: