C. VIII. Rudibus et inperitis gubernacula ecclesiae non sunt committenda.
Item Leo. [I., epist. LXXXV. al. LXXXVII. c, 1. ad EpiscoposAfricanos.]
Statuimus ne in aliquo apostolica et canonica decreta
uiolentur, et his regenda ecclesia Domini credatur, qui
legitimarum institucionum nescii, et totius humilitatis
ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis
uolunt habere principium, cum ualde iniquum sit absurdumque,
ut inperiti magistris noui antiquis rudes
preferantur emeritis.
Gratian. His omnibus auctoritatibus laici prohibentur in
episcopatum eligi.
II. Pars. §. 1. Econtra B. Nicolaus ex laico est electus in
episcopum, B. Seuerus ex lanificio assumptus est in archiepiscopum,
B. Ambrosius, cum nondum esset baptizatus, in archiepiscopum
est electus. §. 2. Sed sciendum est, quod ecclesiasticae
prohibitiones proprias habent causas, quibus cessantibus cessant
et ipsae. Ut enim laicus in episcopum non eligeretur, hec causa
fuit, quia uita laicalis ecclesiasticis disciplinis per ordinem non
erudita nescit exempla religionis de se prestare aliis, que in se
ipsa experimento non didicit. Cum ergo quilibet laicus merito suae
perfectionis clericalem uitam transscendit, exemplo B. Nicolai et
Seueri et Ambrosii eius electio potest rata haberi.