Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Cuiuslibet meriti laicus ad summum non aspiret sacerdotium.

Item Gregorius. [lib. VII. Reg. epist. 110.]
Hoc ad nos peruenisse non dissimili dignum est
detestacione complecti, quod quidam desiderio honoris
inflammati defunctis episcopis tonsurantur, et fiunt repente
ex laicis sacerdotes, atque inuerecunde religiosi
propositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites
didicerunt. Quid putamus, quid isti subiectis prestaturi
sunt, qui antequam discipulatus limen attingant tenere locum
regiminis non formidant? Qua de re necesse est, ut,


quamuis inculpati quisque sit meriti, ante tamen per distincta
ecclesiastici ordinis exerceatur offitia.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

225/226