Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Ad sacerdotale offitium nullus, nisi per singulos

gradus probatus, accedat.
Si offitia secularia principalem locum non uestibulum
actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinatis
deferunt, quis tam arrogans, tam impudens inuenitur,
qui in celesti milicia, que propensius ponderanda est, et
sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse
desiderat, cum tiro ante non fuerit, et prius uelit docere
quam discere? Assuescat in Domini castris in lectorum
primitus gradu diuini rudimenta seruicii, nec illi uile sit
exorcistam, acolithum, subdiaconum, diaconum per ordinem
fieri, nec hoc saltu, sed statutis maiorum ordinatione
temporibus. Iam uero ad presbiterii fastigium talis accedat,
ut et nomen etatis inpleat, et meritum probitatis stipendia
anteacta testentur. Inde summi pontificis iure locum
sperare debebit. Facit hoc nimia remissio consacerdotum
nostrorum, qui pompam multitudinis querunt, et putant ex
hac turba aliquid sibi dignitatis acquiri. Hinc passim
numerosa popularitas etiam in his locis, ubi solitudo
est, talium reperitur, dum parrochias extendi cupiunt, aut
quibus aliud prestare non possunt diuinos ordines largiuntur.
Quod oportet districti semper esse iudicii. Rarum
est enim omne quod magnum est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

225/226
Gehe zu Spalte: