Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Non aspiret ad summum sacerdotium qui ecclesiasticis non est inbutus disciplinis.

Item Celestinus Episcopis Galliarum. [epist. II. c. 3.]
Ordinatos uero quosdam, fratres karissimi, episcopos,
qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium
fuerint constituti contra Patrum decreta, huius
usurpatione, qui se hoc recognoscit fecisse, didicimus, cum
ad episcopatum his gradibus, quibus frequentissime cautum
est, debeat perueniri, ut minoribus initiati offitiis ad
maiora firmentur. Debet enim ante esse discipulus, quisquis
doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit: omnis
uitae institutio hac, ad id quod tendit, se ratione confirmat.
Qui minime litteris operam dederit preceptor esse
non potest litterarum. Qui non per singula stipendia creuerit
ad meritum ordinem stipendii non potest peruenire.
Solum sacerdotium inter ista, rogo, uilius est, cur facilius
tribuitur, cum difficilius inpleatur?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

225/226
Gehe zu Spalte: