C. XII. Tempore sinceritatis dignitas accepta sequenti debilitate non amittatur.
Item Gelasius Papa Palladio Episcopo.Precepta canonum, quibus ecclesiastica regitur disciplina,
sicut non paciuntur uenire ad sacerdotium debiles corpore,
ita si quis in eo fuerit constitutus actu, ac tunc
fuerit sauciatus, amittere non potest quod tempore suae
sinceritatis accepit. §. 1. Stephanus siquidem presbiter
petitorio nobis defleuit oblato, quod habetur in subditis,
olim sibi et ante annos plurimos collatam presbiterii
dignitatem, quam reuera inmaculati corporis iudicio
suscepisset; sed nuper propter prouinciae uastitatem (quam
Thusciae pre omnibus barbarorum diuersa sectantium,
et ambiguitas inuexit animorum), dum inminentes gladios
euadere fugae presidio niteretur, acutis sudibus occurrentia
sibi septa transsiliens, inferiores partes corporis inseruisse
suggessit, que uix adhibita curatione biennio potuisset
abstergi. Et ideo, frater karrissime, supradicto locum suum
dignitatemque restitue, quatenus sacrosancta misteria, sicut
consueuit, exerceat. Nec enim conuenit ob hoc auferri ante
susceptum ordinem, in quo postmodum in inualitudine
corporis casu probatur faciente prolapsus.
II. Pars. Gratian. Hoc autem non de omnibus membris
intelligendum est. Qui enim oculum casu amiserit, licet desit
uoluntas, tamen sacerdotium adipisci non potest.
Unde Pelagius scribit Rufino Episcopo: