Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Non prohibetur a clero, qui digitum casu sibi abscidit.

Item Stephanus Roberto Metensi Episcopo.
Lator presentium, Flauinus scilicet clericus, ad
sanctam sedem apostolicam ueniens, detulit a te directam
nobis epistolam, qua indagare studuisti, eum a Normannis
nuperrime captum sinistrae manus digitum habere abscisum,


sciscitaris, si ob hoc ad ecclesiasticum ordinem
ualeat promoueri, an non. Quod et nos reperientes,
quia sollertia tua, magis super hoc sollicita, a sede apostolica
doceri flagitat, normam iusticiae semper sequi desideramus,
studium tuae sanctitatis merito collaudamus,
reuerentiam tuam scire uolentes, quoniam si ita est, quod a
Normannis digitum ipsum habeat abscisum, ad promouendum
(si alias dignus fuerit) nil ei nocebit, eo quod
quid de his, qui a dominis, uel a medicis, siue a
paganis non sponte tale quid patiuntur, sacri censeant
canones, dilectionem tuam latere non credimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

217/218
Gehe zu Spalte: