Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Non sunt prestanda iura sacerdotii, cui oculus est erutus.

Si euangelica admonitio iracundiam nec usque ad
uerbum furentem prosilire permittit, ne, si Racha fratri suo
quis dixerit, reus sit gehennae ignis: quali putamus


pena plectendum esse, qui non solum pugno inpie percussit
hominem in Leuitici offitii ministerio seruientem,
quasi non sufficeret ad cedem manus, ita (instigante se
diabolo) raptus ad iracundiam est, ut fuste non solum percuteret,
sed etiam erueret oculum fratris? Et quamuis
huiusmodi excessus grauiori esset pena plectendus, bene
tamen fraternitas tua fecit ab offitio eum presbiterii remouere.
Hoc tamen sollicitudinis tuae sit, ut locum etiam
penitenciae constituas, et in aliquo eum monasterio retrudas,
laica sibi tantum communione concessa. In loco
autem illius alium te necesse est ordinare presbiterum,
nam illi, cui erutus est oculus, non possunt iuxta canones
sacerdotii iura concedi. Neque enim aliquid ei prodest,
quod oculum inuitus amisit, cum nec uolens quisquam
oculum amisisse credendus est, nec sacratissimos canones
aliquem casum in amissione oculi, ei qui ad sacerdotium
adipiscendum non inpediret, suis excepisse regulis
inuenimus; sed hoc tantummodo ad prohibitionem fecisse
uidemus, ut qui caret oculo, sacerdotii offitium
adipisci non possit. Sed nec illi ullatenus quasi in
conpensatione iniuriae sacratus ordo concedi poterit, qui
ad tantam sacerdotem proprium potuit iracundiam prouocare,
ut ille et offitium, in quo erat, amitteret, et iste prouectus
sui perderet facultatem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

217/218
Gehe zu Spalte: