Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXII. Monasterii seruum abbati uel monacho non licet facere liberum.

Abbati uel monacho monasterii seruum non licebit facere
liberum. Qui enim nichil proprium habet, libertatem rei
alienae dare non potest, nam, sicut et seculi leges


sanxerunt, non potest alienari possessio, nisi a proprio
domino.
Gratian. Hac auctoritate prohibentur serui adipisci libertatem
recedendi ab obsequio monasterii, sed non prohibentur
nancisci libertatem promouendi ad sacros ordines. Potest enim
in sacris ordinibus constitutus monasterii obsequiis perpetuo deseruire,
ac sic seruus monasterii et libertatem adipisci et sacris
offitiis ualet associari. Unde in alio capitulo prefatae constitucionis
hec causa redditur: "Iniustum est enim, ut monachis
rurale opus facientibus serui eorum otio torpeant ac deliciis
affluant."
V. Pars. Gratian. Quid autem serui ecclesiarum (quo
nomine etiam monasterii seruos significari intelligimus) ad sacrae
religionis propositum debeant assumi, auctoritate beati Gregorii
probatur, qui generali Sinodo residens dixit:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

213/214
Gehe zu Spalte: