Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIII. Si conuersationis probatae fuerit famulus ecclesiae, potest ordinari.

Multos ex ecclesiastica familia nouimus ad omnipotentis
seruitium festinare, ut ab humana seruitute liberi
in diuino seruitio ualeant in monasteriis conuersari.
Quod si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici
iuris dominium occasionem prebemus. Si uero festinantes
ad omnipotentis seruitium incaute retinemus, illi
inuenimur negare quedam, qui dedit omnia. Unde necesse
est, ut si quis ex iuris ecclesiastici uel secularis miliciae
seruitute ad Dei seruitium conuerti desiderat, probetur
prius in laicali habitu constitutus. Et si mores eius
atque conuersatio bono desiderio illius testimonium ferunt,
absque ulla retractione in monasterio omnipotenti Domino
seruire permittatur, ut ab humano seruitio liber
recedat, qui diuino amore districtiorem appetit subire
seruitutem. Si autem et in monachico
habitu secundum Patrum regulas irreprehensibiliter fuerit
conuersatus, post prefixa sacris canonibus tempora
iam ad quodlibet ecclesiasticum offitium prouehatur,
si tamen illis non fuerit criminibus maculatus, que in
testamento ueteri morte mulctantur.
Gratian. Ecce, quomodo serui ad clericatum ualeant assumi,
uel quomodo non admittantur. Liberti quoque non sunt promouendi
ad clerum, nisi ab obsequiis sui patroni fuerint absoluti.
Unde in Concilio Eliberitano: [c. 80.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

213/214
Gehe zu Spalte: