Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. De eodem.

Item Leo omnibus Episcopis. [epist. I. c. 1.]
Admittuntur passim ad sacrum ordinem, quibus nulla
natalium, nulla morum dignitas suffragatur, et qui a dominis
suis consequi libertatem minime potuerunt, ad fastigium
sacerdotii (tamquam seruilis uilitas hunc honorem capiat)
prouehuntur. Ab his itaque, fratres karissimi, omnes
uestrae prouinciae abstineant sacerdotes, et non tantum ab
his, sed etiam ab aliis originariis, uel qui alicui conditioni
obligati sunt, uolumus temperari, nisi forte eorum peticio
aut uoluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos uendicant
potestatis.
IV. Pars. Gratian. De seruis monasterii queritur, an
ecclesiasticis offitiis possint aggregari, an non. Sed famuli ecclesiarum
non sunt ordinandi, sicut supra dictum est, nisi a propriis
episcopis libertatem consequuntur. Porro serus monasterii
libertatem consequi non ualet, non ergo ad clericatum sibi
accedere licet. Quod autem liber fieri non possit, probatur
auctoritate octauae Sinodi, in qua sic statutum legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

213/214
Gehe zu Spalte: