Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX.

Constitutio noua.
Si seruus sciente et non contradicente domino, in clero
fuerit ordinatus, ex hoc ipso liber et ingenuus erit. Sed
si ignorante domino, licet, ei intra spatium unius
anni et seruilem fortunam probare, et seruum suum
accipere. Verum et si legitimo probatus experimento
monachus efficiatur, euadit iugum seruitutis.
Debent enim per triennium antequam monachi efficiantur in
monasterio permanere, postea uero si monachi effecti
fuerint, liberi efficiuntur. Episcopalis ordo liberat a
fortuna seruili uel ascriptitia, sed non a curiali siue offitiali,
nam et post ordinationem durat. Sed et ius
patriae potestatis soluit episcopalis dignitas. Inscripticios
uero in ipsis possessionibus clericos etiam preter
uoluntatem dominorum fieri permittimus, ita tamen, ut
clerici facti inpositam sibi agriculturam adinpleant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

213/214
Gehe zu Spalte: