Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. De eodem.

Idem Rufino et Aprili Episcopis.
Quis aut leges principum, aut patrum regulas, aut ammonitiones
modernas dicat debere contempni, nisi qui inpunitum
sibi tantum existimat transire commissum? Actores
siquidem filiae nostrae illustris et magnificae feminae
Maximae petitorii nobis insinuatione conquesti sunt, Siluestrum
atque Candidum, originarios suos, contra constituciones,
que supra dictae sunt, etiam contradictione
preeunte a Lucerino pontifice diacones non legitime
ordinatos. Et ideo, fratres karissimi, tantae preuaricationis
excessus noueritis sagacius inquirendos, et, si constiterit
querelam ueritate fulciri, continuo, qui contradictione preeunte
non legitime sunt creati, a sacris offitiis repellantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

209/210
Gehe zu Spalte: