Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Seruus clericus factus seruituti maneat obnoxius.

Idem Herculentio, Stephano et Iusto Episcopis.
Frequens quidem et assidua nos querela circumstrepit
de his pontificibus, qui nec antiquas regulas, nec decreta
nostra nouiter directa cogitantes, obnoxias possessoribus
illigatasque personas uenientes ad clericale
cingulum non refutant. §. 1. Nuper etenim rectores
illustris feminae Placidiae petitorii oblatione conquesti
sunt, Sabinum Marcellianensis siue Cusilinatis
urbis antistitem Antiochum seruum iuris patronae suae (absentis
dominae occasione captata) ad presbiterii honorem
usque perductum, eiusque fratrem Leoncium clericalis


offitii priuilegio decorasse. Et ideo, fratres carissimi, inter supradictos
actores, et eos, qui extremae condicionis repetuntur
obiectu, cognitionem uobis nostra auctoritate deputamus,
ut omni ueritate discussa, si reuera obiectam sibi maculam
iustae refragationis non poterit ratione diluere,
Leoncium clericum, quem gradus prefinitus legibus non
defendit, ad sequendam condicionis suae necessitatem
modis omnibus redibete. Antiochum uero, quia propter
sacerdotium iam retolli non potest, si in sua
ecclesia in hoc in quo est honore collocare desiderat,
non uelud redditum sibi habeat, sed pro ministeriorum
celebratione susceptum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

209/210
Gehe zu Spalte: