C. XII. Nec ad religiosae uitae propositum, nec ad clericatus offitium sine dominorum consensu serui admittantur.
Item eisdem.Generalis etiam querelae uitanda presumptio est, qua
propemodum causantur uniuersi, passim seruos et originarios
dominorum iura possessionemque fugientes, sub religiosae
conuersationis obtentu uel ad monasteria sese conferre,
uel ad ecclesiasticum famulatum conniuentibus quoque
presulibus indifferenter admitti. Que modis omnibus est
amouenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum aut
aliena peruadi, aut publica uideatur disciplina subuerti;
precipue cum nec ipsam ministerii clericalis hac obligatione
fuscari dignitatem conueniat, cogaturque pro statu militantium
sibi condicioneque iurgari, aut uideri (quod absit)
obnoxia. Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis,
quisquis episcopus, presbiter, diaconus, uel
eorum, qui monasteriis preesse noscuntur, huiusmodi personas
apud se tenentes non restituendas patronis, aut deinceps
uel ecclesiae seruituti, uel religiosis congregationibus
putauerint applicandas, nisi uoluntate forsitan dominorum
subscriptionis testimonio primitus absolutas
uel legitima transactione concessas, periculum se proprii
honoris non ambigant communionisque subituros, si
super hac re cuiusquam uerax nos querela pulsauerit. §. 1.
Magnis quippe studiis secundum B. Paulum Apostolum
precauendum est, ne fides et disciplina Domini
blasphemetur. Idem: §. 2. Nichil perire credimus
ecclesiasticis utilitatibus, si que sunt aliena reddantur.
II. Pars. Gratian. Hoc tunc obseruandum est, cum dominus
et serus eiusdem professionis inueniuntur. Ceterum
Iudeus Christianum mancipium emerit, iudicis uel episcopi auctoritate,
etiam eo inuito, ad libertatem debet perduci.
Unde Gregorius Libertino Episcopo: