C. VIII. Rationem consuetudo impedire non debet.
Item Ciprianus. [in epistola ad Pompeium, contraepistolam Stephani.]
Consuetudo, que apud quosdam irrepserat, impedire
non debet, quo minus ueritas preualeat et uincat. Nam
consuetudo sine ueritate uetustas erroris est: propter quod
relicto errore sequamur ueritatem, scientes, quia et apud
Esdram ueritas uicit, ut scriptum est: "Veritas ualet
et inualescit in eternum, et uiuit et obtinet in secula
seculorum."
Idem. [in epistola ad Iubaianum, circa med.]
Ignosci potest simpliciter erranti, sicut de seipso dicit
beatus apostolus Paulus: "Qui primo fui
blasphemus, et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam
merui, quia ignorans feci." Post inspirationem uero et
reuelationem factam, qui in eo, quod errauerat, perseuerat,
prudens et sciens iam non in uenia ignorantiae
peccat: presumtione enim atque obstinatione quadam nititur,
cum ratione superetur.