Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Consuetudo rationi frustra opponitur.

Idem in libro IV. de Baptismo. [contra Donatistas, cap. 5.]
"Frustra", inquit, "quidam, qui ratione uincuntur,
consuetudinem nobis obiiciunt, quasi consuetudo maior sit
ueritate, aut non sit in spiritualibus sequendum, quod
melius est a Spiritu sancto reuelatum." Hoc plane
uerum est, quia ratio et ueritas consuetudini preponenda
est. Sed si consuetudini ueritas suffragatur, nihil oportet
firmius retineri.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

15/16
Gehe zu Spalte: