Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Veritate reuelata, consuetudinem sibi cedere oportet.

Item Augustinus in libro de baptismo paruulorum.
[lib. III. de Baptismo, contra Donatistas, cap. 5.]
Qui contempta ueritate presumit consuetudinem sequi,


aut circa fratres inuidus est et malignus, quibus ueritas reuelatur,
aut circa Deum ingratus est, inspiratione cuius ecclesia
eius instruitur. Nam Dominus in euangelio:
"Ego sum," inquit, "ueritas": non dixit: ego sum consuetudo.
Itaque ueritate manifestata ueritati cedat, consuetudo.
Reuelatione ergo facta ueritatis cedat consuetudo
ueritati, quia et Petrus, qui circumcidebat cessit Paulo
ueritatem predicanti. Igitur cum Christus ueritas
sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus,
quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

13/14
Gehe zu Spalte: