C. IX. Dei ueritatem, non hominum consuetudinem sequi oportet.
Idem. [lib. II. ep. 3. ad Caecilium]Si solus Christus audiendus est, non debemus attendere,
quid aliquis ante nos faciendum putauerit, sed quid, qui
ante omnes est, Christus prior fecerit. Neque enim hominis
consuetudinem sequi oportet, sed Dei ueritatem, cum per
Ysaiam prophetam loquatur Deus et dicat: "Sine causa
colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes."
Gratianus. Liquido igitur apparet, quod consuetudo naturali
iuri postponitur.