Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXV. A communione abstineat, qui lapsis ante restitutionem communicat.

De eo tamen, quod statuendum esset circa causam
lapsorum, distuli, ut cum quies et tranquillitas data
esset, et episcopos in unum conuenire indulgentia
diuina permitteret, tunc communicato et librato de
omnium collatione consilio statuerem quid fieri oporteret.
Si quis uero ante consilium nostrum et ante sentenciam
de omnium consilio statutam temere lapsis communicare
uoluisset, ipse a communione abstineret.
V. Pars. Gratian. Quod uero supra de homicidiis statutum
legitur, intelligendum est, quando facultas datur effugiendi,
nec necessitate clauduntur obsidionis. Ceterum, cum necessitate
angustati effugere non possunt, si tunc homicidium admiserint,
purgati per penitenciam et offitio, et communioni reddentur.


Unde in Ilerdensi Concilio [cap. 1.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

193/194
Gehe zu Spalte: