Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIV. Qui sint reparandi post lapsum, uel qui non.

De his uero uisum nobis est scribendum esse,
qui sacros ordines habent et ante uel post ordinationem
contaminatos in capitalibus criminibus se esse profitentur.
In quibus, ut mihi uidetur, hec distancia esse debet,
ut hi, qui deprehensi uel capti fuerint publice in periurio,
furto atque fornicatione et ceteris huiusmodi criminibus,
secundum sacrorum canonum instituta a proprio gradu
decidant, quia scandalum est populo Dei tales personas
superpositas habere, quas ultra modum uitiosas
esse constat. Nempe inde detrahunt homines sacrificio
Dei (sicut quondam, filiis Hely peccantibus
fecisse leguntur, et rebelles hinc atque contrarii existentes
eorum prauis exemplis cotidie peiores fiunt. Qui autem
de predictis peccatis absconse a se admissis per occultam
confessionem coram angelis Dei, presente etiam
sacerdote, qui eis indicturus est penitenciam, confitentur,
et semetipsos grauiter deliquisse queruntur, si se per
ieiunia et elemosinas uigiliasque et sacras orationes purgare
certauerint, his etiam gradu seruato spes ueniae de
misericordia Dei promittenda est.
IV. Pars. Gratian. De lapsis etiam in heresim hoc obseruandum
est, ut ante sentenciam concilii nullus eis communicet.
Unde Ciprianus Papa Antoniano inter cetera:
[lib. IV. epist. 2.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

193/194
Gehe zu Spalte: