Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVI. Clerici in obsidionibus positi necessitate si sanguinem fuderunt, post duorum annorum penitenciam offitio et communioni restituantur.

De his clericis, qui in obsessionibus positi necessitate
fuerint, id statutum est, ut qui altario ministrant et Christi
corpus et sanguinem tradunt, uel uasa sacro offitio deputata
contrectant, ut ab omni humano sanguine etiam
hostili se abstineant. Quod si in hoc inciderint, tam
offitio quam communione corporis Domini duobus annis
priuentur, ita ut duobus annis uigiliis, ieiuniis, orationibus
et elemosinis pro uiribus, quas Dominus donauerit, expientur;
et ita demum offitio uel communioni reddantur, ea
tamen ratione, ne ulterius ad offitia potiora promoueantur.
Quod si in diffinito tempore negligentiores circa
salutem suam extiterint, protelandi ipsius penitenciae
tempus in potestate maneat sacerdotis.
Gratian. Casu quoque si clericus homicidium fecerit, in
proprio gradu ex dispensatione remanere permittitur.
Unde Urbanus II. scribit Guarnerio Merseburgensi
Episcopo:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

193/194
Gehe zu Spalte: