Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVI. Reparationis beneficium non nisi post penitenciam debet concedi.

Item ex epistola Cleri Romani missa Papae Cipriano.
Absit a Romana ecclesia uigorem suum tam profana
facilitate dimittere, et neruos seueritatis euersa fidei maiestate
dissoluere, ut, cum adhuc non tantum iaceant, sed
etiam cadant euersorum fratrum ruinae, properata nimis
remedia communicationum utique non profutura prestentur.
Ubi enim poterit penitenciae medicina procedere,
si etiam ipse medicus intercepta penitencia indulget
periculis? Hoc non est curare, sed (si dicere uerum uolumus)
occidere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

187/188
Gehe zu Spalte: