Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. Quare constitutum est in ecclesia, ne post penitenciam aliquis ad clericatum redeat.

Ut constitueretur in ecclesia, ne quisquam post
alicuius criminis penitenciam clericatum accipiat, uel ad
clericatum redeat, uel in clericatu maneat, non desperatione
indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae. Alioquin
contra claues datas ecclesiae disputabitur, de quibus
dictum est: "Quecumque solueritis in terra, soluta erunt
et in celo." Sed ne forte etiam de ceteris criminibus spe
honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret
penitenciam, seuerissime placuit, ut post actam de crimine
dampnabili penitenciam nemo sit clericus, ut desperatione
temporalis altitudinis medicina maior et uerior esset
humilitatis. Nam et S. Dauid de criminibus mortiferis
egit penitenciam, et tamen in honore suo perstitit, et B.
Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique Dominum
negasse penituit, et tamen apostolus mansit. Sed
non ideo putanda est superuacua posteriorum diligentia,
qui ubi saluti nichil detrahebatur, humilitati aliquid
addiderunt, quo salus tucius muniretur, experti, credo,
aliquorum fictas penitencias per affectatas honorum potentias.
Cogunt enim multas inuenire medicinas multorum
experimenta morborum. Verum in huiusmodi causis,
ubi per graues dissensionum scissuras non huius aut illius
hominis periculum, sed populorum strages iacent,
detrahendum est aliquid seueritati, ut maioribus malis
sanandis karitas sincera subueniat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

187/188
Gehe zu Spalte: