Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIV.

Sacerdos quidem si cadit, ualet, et habet restitutionis


locum post dignam peractam penitenciam in honorem
suum, Propheta attestante, qui ait: "Numquid qui cadit
non adiciet, ut resurgat?" Et B. Gregorius hoc dicit ad
Secundinum inclusum, amicum suum: Etiam ab ipso Propheta
in hoc argumentum habemus, qui, cum post peractum
adulterium et homicidium perpetrauit, tamen postea
peracta digna penitencia per Dei gratiam ad pristinum offitium
restituitur. ]
III. Pars. Gratian. Quomodo igitur huiusmodi auctoritatum
dissonantia ad concordiam reuocari ualeat, breuiter inspiciamus.
Sunt quidam, quos non odium criminis, sed timor
uilitatis, amissio proprii gradus et ambitio celsioris ad penitenciam
cogit. Hos sacri canones irrecuperabiliter deiciunt, quia
qui simulatione penitenciae uel affectione honoris adeo
non consequitur ueniam, nec ab ecclesia meretur reparationem.
Unde Augustinus scribit ad Bonifacium: [epist. L.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

185/186
Gehe zu Spalte: