Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVII. Inpenitentibus uenia concedi non potest.

Item Ciprianus de lapsis.
Si quis prepostera festinatione temerarius remissionem
peccatorum cunctis putat dare se posse, aut audet
Domini precepta rescindere, non tantum nichil prodest, sed
obest lapsis. Prouocasse est iram, non seruasse sentenciam,
nec misericordiam piissimi Domini deprecari, sed
contempto Domino de sua facilitate presumere. Et infra:
§. 1. Mandant martires aliqua fieri, si iusta, si licita, si
non contra ipsum Dominum ac Dei sacerdotem
sunt facienda; si obtemperantis facilis et prona
confessio, si penitentis fuerit religiosa moderatio.
Mandant martires aliqua fieri; sed si scripta non sunt in
Domini lege, que mandant, ante est, ut sciamus illos de
Deo inpetrasse que postulant, tunc facere quod mandant.
Neque enim statim uideri potest de diuina maiestate
concessum, quod fuerit humana pollicitatione promissum.
Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec
tamen peccantibus ueniam, cum petisset, accepit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

187/188
Gehe zu Spalte: