Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Clerici post lapsum in suis ordinibus reparari possunt.

Ponderet unusquisque sermones suos, et quod sibi
loqui non uult alteri non loquatur. Unde bene sacra
scriptura ait: "Quod tibi non uis fieri, alteri ne facias".
Nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius, agamus,
ne precipitemus consilia et opera nostra, neque
ordinem corrumpamus. §. 1. Sed si aliquis lapsus
quo modo fuerit, portemus eum et fraterno corripiamus
affectu, sicut ait B. Apostolus: "Si preoccupatus
fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spirituales estis, instruite
huiusmodi in spiritu lenitatis. Alter alterius onera
portate, et sic adinplebitis legem Christi." §. 2. Porro S.
Dauid de mortiferis criminibus penitenciam egit, et tamen
in honore permansit. §. 3. B. quoque Petrus amarissimas
lacrimas fudit, quando Dominum negasse penituit, sed tamen
apostolus permansit. Et Dominus per Prophetam
pollicetur, dicens: "Peccator in quacumque die conuersus
fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum eius
non recordabor amplius." Errant itaque, qui putant,
sacerdotes post lapsum, si condignam egerint penitenciam,
Domino non posse ministrare, et suis honoribus frui,
si bonam uitam deinceps duxerint, et suum sacerdotium
digne custodierint. Et ipsi, qui hoc putant, non solum
errant, sed etiam traditas ecclesiae claues despicere
uidentur, de quibus dicitur: "Quecunque solueritis in
terra, erunt soluta et in celo." Alioquin hec sentencia aut


Domini non est, aut uera est. §. 4. Nos uero indubitanter
tam Domini sacerdotes quam reliquos fideles post
dignam satisfactionem posse redire ad honores credimus,
testante Domino per Prophetam: "Numquid qui
dormit, non adiciet, ut resurgat"? Et propheta Dauid
penitenciam agens dixit: "Redde mihi leticiam salutaris tui,
et spiritu principali confirma me." Ipse namque post penitenciam
et alios docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans
exemplum doctoribus sanctae ecclesiae, si lapsi fuerint et
condignam penitenciam Deo gesserint, utrumque facere
posse. Docuit enim, quando dixit; "Docebo iniquos uias
tuas, et inpii ad te conuertentur." Sacrificium Deo
obtulit pro se, dum dicebat: "Sacrificium Deo spiritus
contribulatus". Videns enim Propheta scelera sua
mundata per penitenciam, non dubitauit predicando et Domino
libando curare aliena. §. 5. Mutatur ergo
homo a peccato et gratia Dei resurgit a lapsu et in
pristino manet offitio iuxta predictas auctoritates. Videat,
ne amplius iaceat, sed euangelica sentencia in eo
maneat que ait: "Vade et amplius noli peccare." Unde
ait Apostolus: "Non ergo regnet peccatum in uestro
mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius".
§. 6. Sentenciam, que misericordiam uetat, non solum
tenere, fratres, sed etiam audire refugite, quia potior
est misericordia omnibus holocaustomatibus et sacrificiis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

181/182
Gehe zu Spalte: