Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. In pristinum gradum post penitenciam sacerdotes reuocari possunt.

Item Ieronimus. [ad cap. 3. Malachiae.]
"Et purgabit filios Leui; tempus est enim, ut iudicium
incipiat a domo Dei," et alibi scribitur: "A sanctis
meis incipite." In filiis autem Leui omnem sacerdotalem
intellige dignitatem. Si autem sacerdotes purgandi
sunt et colandi, ut purum aurum remaneat et argentum,
quid est de ceteris dicendum? Qui cum emundati
fuerint et colati, tunc offerent Domino iusta sacrificia
et placebit sacrificium eorum Domino, quod offerunt


pro Iuda et Ierusalem, (hoc est pro his, qui Dominum
confitentur et pacem eius mente conspiciunt, sicut dies seculi
et sicut anni antiqui), ut quomodo in principio placuerunt
Deo, sic post peccatum et penitenciam placere incipiant,
cum omni fuerint peccatorum sorde purgati.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

183/184
Gehe zu Spalte: