Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. De eodem.

Iohannes Crisostomus a duabus sinodis orthodoxorum
episcoporum fuit diiudicatus, sed iterum fuit restitutus.
Marcellus episcopus Ancirae Galatiae depositus fuit, sed
postmodum proprium recepit episcopatum. Asclepius diiudicatus
a sinodo ecclesiam suam postea recepit. Lucius
episcopus Adrianopolites dampnatus a Papa Iulio recepit
ecclesiam sui episcopatus. Cirillus episcopus Ierosolimitanus
depositus fuit, postea reconciliatus est ecclesiae suae.


Simili modo Polichronium eiusdem ecclesiae Ierosolimitanae
pontificem Sixtus Papa dampnauit et iterum ipse eum
reconciliauit. Innocentius Papa Fotinum episcopum dampnauit,
sed postea eum in proprium locum restituit ecclesiae
suae. Misenum episcopum a Felice Papa dampnatum
Gelasius Papa successor illius reconciliauit et ecclesiae
suae restituit. Leontius, dum esset presbiter, depositus
fuit, sed postea in Antiochia patriarcha extitit. Gregorius
uero quartus Papa Theodosium, quem Eugenius eius antecessor
presbiterii honore priuauerat, sanctae ecclesiae Signinae
consecrauit episcopum. Ibas namque episcopus
diiudicatus fuit, sed sancta sinodus canonica suam illi restituit
ecclesiam. Rothadum uero episcopum sanctae Suessionensis
ecclesiae, a sinodo, cui Carolus interfuit,
condempnatum, et Sophronium Placentinum episcopum
merito reprobatum, Nicolaus Papa ambos reconciliauit. ]
Preterea Calixtus Papa [I.] de huiusmodi ita scribit:
[epist. II. ad Episcopos Galliarum]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

181/182
Gehe zu Spalte: