Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Qui post ordinationem in lapsum ceciderit, sacra misteria non debet tractare.

Item Martinus Papa. [I. in epistola ad Amandum.]
Si post ordinationem suam quispiam in lapsum ceciderit,
et preuaricationis peccato fuerit deprehensus obnoxius
omnimodo prohibendum est, eum manibus lutulentis
atque pollutis misteria nostrae salutis tractare.
II. Pars. Gratian. Econtra exemplis et auctoritate
probatur, post actam penitenciam proprios gradus licite
posse administrare, et ad maiores conscendere. Maria enim,
soror Aaron, postquam lepra percussa est, quia in Moysen murmurauerat,
acta penitencia mundata est, et pristinam
gratiam prophetandi recepit. Aaron post conflatum uitulum
etiam in summum sacerdotem est consecratus. Dauid post
adulterium et homicidium spiritum prophetiae recepit, et in
proprio gradu permansit. Achab post mortem Nabuthae
uiri sanctissimi per penitenciam humiliatus in regia sede remansit.
Et, ut pretereamus multa exempla ueteris testamenti,
Petrus negauit Christum, et tamen postea princeps apostolorum
factus est; Paulus Stephanum lapidauit, et tamen a Deo
in apostolum electus est. Multi quoque ab heresi ad unitatem
catholicae fidei reuertentes in suis ordinibus recepti sunt, alii uero
ad episcopalem etiam gradum sunt promoti, utpote Augustinus
et alii quam plures.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

181/182
Gehe zu Spalte: