Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Loco lapsi alius ordinandus est.

Idem. [Mariniano Episcopo Rauennae, lib. VI. epist. 39.]
Postquam quemquam criminaliter cadentem in
locum, quo lapsus est, nulla permittit ratio reuocari,
et ultra tres menses ecclesiam uacare pontifice statuta
sacrorum canonum non permittunt, ne cadente pastore
dominicum gregem hostis (quod absit) antiquus insidiando
dilaniet, fraternitas uestra deprecationi eorum consentire et
in lapsi loco debet episcopum ordinare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

181/182
Gehe zu Spalte: